- FOEDUS
- FOEDUSvel a FIDE, quod in foedere interponatur fides, Fest, vel, quod in eo feta porca foede et crudeliter feriretur; vel a Foecialibus, i. e. Sacerdotibus, per quos olim Foedere fiebant, Gr. ςπονδὴ libando, item συνθήκη, συνθεσία appellatum, obligatio mutua est inter diversas Res publicas, ad ferenda invicem certis conditionibus auxilia, Wendel. Doctr. Pol. l. 2. c. 27. Percuslârunt vero Foedus Romani, teste Liv. in historia Tulli Hostilii, l. 1. c. 24. hoc modo: Fecialis Regem Tullum ita rogavit: Iubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? Iubente Rege, Sagmina, inquit, te, Rex, posco. Rex ait, puram tollito: Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit, postea Regem ita rogavit. Rex facisne me tu Regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio. Fecialis erat M. Valerius, is Patvem patratum Sp. Fufium fecit, verbenâ caput capillosque tangens (pater patratus ad iusiurandum patrandum, i. e. sanciendum fit) foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi, inquit, Iuppiter, audi, pater patrate pupuli Albani, audi tu Populus Albanus, ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt, sine dolo malo: utique ea hîc hodie rectissune intellecta sunt illis legibus, populus Romanus prior non deficiet: si prior defexit publico consilio, dolo malo, tu ille die Iuppiter populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Haec vetustissimi apud Romanos Foederis memoria est. Polyb. de Foedere, inter Carthaginienses, et Romanos sancito, loquens, Romanos ait in foederibus faciendis, iurasle Iovem lapidem, ac per Martem, et Enyalium, hoc modo: Fectalis sumpto in manus lapide, postquam de foedere inter patres convenerat, haec verba dixit: Si recte ac sine dolo malo hoc foedus, atque hoc iusiurandum facio, Dii mihi cuncta felicia praestent: Sin aliter aut ago, aut cogito, coeteris omnibus salvis in propriis patriis, in propriis legibus, in propriis Laribus, in propriis templis, in propriis sepulchris, solus ego peream, ut hic lapis e manibus meis decidet. Nec plura locutus, manu lapidem deiciebat. Festus verba hoc modo refert: Si sciens fallo, nunc me. Diespiter salvâ urbe arceque bonis eiciat, ut ego hunc lapidem. Solebant autem Foedera sua Romani, ut et reliqua acta publica, in mappis linteisque libris exarare et in Templis reponere. Unde Liv. l. 4. c. 7. Praetermissa nomina Consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae inventa. Vide quoque supra Diana. Similiter apud Graecos usitatissimus fuit in Foederibus sanciendis sacrificii ritus: mactabaturqueve plerumque porca feta, ut supra de Romanis visum. Und phrasis nota, Ferire, icere, percutere foedus. Imo antiquissimum hunc sacrificandi modum esse, ex Sacris dilucet, ubi dissectis per medium victimis, et dimidiatâ cuiusque parte e regione suae alterius positâ, partes, foedus contrahentes, sic pertransisse illas, innuitur Genes. c. 15. v. 10. Hinc Deus apud Ierem. c. 34. violatores foederis secum initi sic alloquitur: v. 18. Tradam homines istos qui transgressi sunt foedus meum, quod pepigeram coramme, quum transivârunt inter dimidiatas partes eius vituli, quem dissecuerant in duo et v. 20. in manus inimicorum ipsorum. Significabatur enim hac cerimoniâ, illos qui Foedus hoc pacto feriissent, illo violato dignos esse, qui, quemadmodum victimae hae, ita et ipsi in partes dislecarentur.Scythae, Armenii et vett. Germani mutui sanguinis haustu iniârunt firmaruntqueve foedera: Et Armenii quidem dextris manibus sanguinem imissum invicem sorbuârunt; Germani vero vett. sanguinem e sectis frontibus manantem in poculis miscentes bibêrunt. E brachio acinace sanguinem elicuisle, eoqueve hausto fidem Henrico Andio Regi suo, Polonum quendam nobilem, testatum esse, praeterito demum saeculo, memorat in Hist. Thuan. Frequentiora apud Vett. Foederis symbola fuêrunt sal et panis, quorum usu esuqueve significarunt, non minus necessaria esle vitae humanae foedera, quam salis panisqueve esum. Hodie dextrarum porrectio, et iuramentum in foederibus sanciendis in usu est, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.